Tobias 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Tobias 13
1aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
3confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9ego autem et anima mea in eo laetabimur
10benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
11Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
12confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
15nomen magnum invocabunt in te
16maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
17tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
18beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
20beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem
21portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
22ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur
23benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen
Tobias 13
1Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit : Magnus es, Domine, in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum :
2quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam.
3Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum :
4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum.
5Ipse castigavit nos propter iniquitates nostras, et ipse salvabit nos propter misericordiam suam.
6Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris.
7Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem.
8Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam.
9Ego autem et anima mea in eo lætabimur.
10Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi.
11Jerusalem civitas Dei, castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum.
12Confitere Domino in bonis tuis, et benedic Deum sæculorum : ut reædificet in te tabernaculum suum, et revocet ad te omnes captivos, et gaudeas in omnia sæcula sæculorum.
13Luce splendida fulgebis, et omnes fines terræ adorabunt te.
14Nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum, et terram tuam in sanctificationem habebunt :
15nomen enim magnum invocabunt in te.
16Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te.
17Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum.
18Beati omnes qui diligunt te, et qui gaudent super pace tua.
19Anima mea, benedic Dominum, quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster.
20Beatus ero si fuerint reliquiæ seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem.
21Portæ Jerusalem ex sapphiro et smaragdo ædificabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus.
22Ex lapide candido et mundo omnes plateæ ejus sternentur, et per vicos ejus alleluja cantabitur.
23Benedictus Dominus, qui exaltavit eam, et sit regnum ejus in sæcula sæculorum super eam. Amen.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Tobias 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Tobias 13:16
"maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te"
"Maledicti erunt qui contempserint te, et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te : benedictique erunt qui ædificaverint te."





