Tobias 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Tobias 12
1tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum
2respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis eius
3me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare
4sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere
5et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere
6tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam
7etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est
8bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere
9quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam
10qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae
11manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum
12quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino
13et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te
14et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem
15ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum
16cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam
17dixitque eis angelus pax vobis nolite timere
18etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi
19videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor
20tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia eius
21et cum haec dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt
22tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia eius
Tobias 12
1Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei : Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum ?
2Respondens Tobias, dixit patri suo : Pater, quam mercedem dabimus ei ? aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus ?
3Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ?
4Sed peto te, pater mi, ut roges eum, si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ allata sunt, sibi assumere.
5Et vocantes eum, pater scilicet et filius, tulerunt eum in partem : et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ attulerant acceptam habere.
6Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam.
7Etenim sacramentum regis abscondere bonum est : opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est.
8Bona est oratio cum jejunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri recondere :
9quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et viam æternam.
10Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.
11Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
12Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
13Et quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.
14Et nunc misit me Dominus ut curarem te, et Saram uxorem filii tui a dæmonio liberarem.
15Ego enim sum Raphaël angelus, unus ex septem qui adstamus ante Dominum.
16Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam.
17Dixitque eis angelus : Pax vobis : nolite timere.
18Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram : ipsum benedicite, et cantate illi.
19Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor.
20Tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit : vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
21Et cum hæc dixisset, ab aspectu eorum ablatus est, et ultra eum videre non potuerunt.
22Tunc prostrati per horas tres in faciem, benedixerunt Deum : et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Tobias 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Tobias 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Tobias 12:16
"cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam"
"Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam."





