Psalmi 95 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 95
1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra
2cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius
3adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius
4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos
5quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit
6confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius
7adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem
8adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius
9adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra
10dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate
11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius
12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus
13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua
Psalmi 95
1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
5Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
9adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
11Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 95
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 95 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 95:1
"quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra"
"Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra."





