Psalmi 90 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 90
1laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur
2dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum
3quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum
4in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis
5scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno
6a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie
7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
8verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes
9quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum
10non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo
11quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
12in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus
13super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem
14quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum
15clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo
16longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum
Psalmi 90
1Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
2Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
4Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
5Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
9Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
10Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
11Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
12In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
13Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
14Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
16Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 90
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 90 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 90:16
"longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum"
"Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum."





