Psalmi 61 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 61
1in finem pro Idithun psalmus David victori per Idithun canticum David
2nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea
3nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
4quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
5verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
6verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
7quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
8in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
9sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
10verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
11nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
12semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
13et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
Psalmi 61
1In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
4Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
5Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
6Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
7quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
8In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
9Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.
10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
11Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
12Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
13et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 61
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 61 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 61:1
"in finem pro Idithun psalmus David victori per Idithun canticum David"
"In finem, pro Idithun. Psalmus David."





