Psalmi 43 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Psalmi 43
1in finem filiis Core ad intellectum pro victoria filiorum Core eruditionis
2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi
5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21si obliti sumus nomen Dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis
23exsurge quare dormis Domine exsurge et ne repellas in finem consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam
Psalmi 43
1In finem. Filiis Core ad intellectum.
2Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
6In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
8salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
9In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
16Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
17a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
18Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
19Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
23Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
24Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Psalmi 43
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Psalmi 43 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Psalmi 43:16
"tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me"
"Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :"





