Proverbia 25 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 25
1haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
2gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
3caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
4aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
5aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
6ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
7melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
8quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
10ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
11mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
12inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
13sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
14nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
15patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
16mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
17subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
18iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
19dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
20et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
21si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
22prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
23ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
24melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
26fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
27sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
28sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
Proverbia 25
1Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
2Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
3Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
4Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
5Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
6Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
7Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
8Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
9Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
10ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
11Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
12Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
13Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
15Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
16Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
18Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
20et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
22prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
23Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
24Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
26Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
27Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
28Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 25
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 25 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 25:16
"mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud"
"Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud."





