Proverbia 24 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 24
1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
2quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
4in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
6quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
8qui cogitat malefacere stultus vocabitur
9cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
11erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
12si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
13comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
14sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
16septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
18ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
20quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
21time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
22quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
23haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non est bonum
24qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
26labia deosculabitur qui recta verba respondet
27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
28ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
31et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
32quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
33parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
34et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
Proverbia 24
1Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
2quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
3Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
7Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.
11Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
12Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
16Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
18ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
19Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios :
20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?
23Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.
24Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
26Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.
28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
29Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.
30Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
31et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.
32Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
33Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
34et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 24
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 24 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 24:16
"septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum"
"Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum."





