Proverbia 14 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Proverbia 14
1sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus
2ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via
3in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos
4ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis
5testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus
6quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis
7vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
8sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans
9stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
10cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus
11domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
12est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem
13risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
14viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
15innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
16sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit
17inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est
18possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam
19iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
20etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi
21qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit
22errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona
23in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas
24corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia
25liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis
26in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes
27timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
28in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis
29qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam
30vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
31qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis
32in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua
33in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet
34iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
35acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit
Proverbia 14
1Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
2Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
3In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.
4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
5Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
6Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
7Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
8Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
9Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
10Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
11Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
12Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
13Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
14Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.
15Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
16Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
17Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
18Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
19Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
20Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
21Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
22Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.
23In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
24Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
25Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.
26In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
28In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
29Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
30Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
31Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
32In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
33In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
34Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
35Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Proverbia 14
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Proverbia 14 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Proverbia 14:16
"sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit"
"Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit."





