Osee 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Osee 6
1in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
3vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
6quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
8Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
9et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
11sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei
Osee 6
1In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
2quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
3Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
4Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
5Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.
8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
10In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Osee 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Osee 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Osee 6:1
"in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum"
"In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,"





