Osee 12 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Osee 12
1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
3in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo
4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
6et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum
11si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit
13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est
14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus
Osee 12
1Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.
2Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
3In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.
4Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
5Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
6Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
7Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
8Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
10Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
12Fugit Jacob in regionem Syriæ, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto, et in propheta servatus est.
14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Osee 12
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Osee 12 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Osee 12:1
"Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat"
"Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat."





