Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Numeri 33 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Numeri 33

1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

5castrametati sunt in Soccoth

6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

11castrametati sunt in deserto Sin

12unde egressi venerunt in Dephca

13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

18et de Aseroth venerunt in Rethma

19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

20unde egressi venerunt in Lebna

21et de Lebna castrametati sunt in Ressa

22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

24egressi de monte Sepher venerunt in Arada

25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

26profectique de Maceloth venerunt in Thaath

27de Thaath castrametati sunt in Thare

28unde egressi fixerunt tentoria in Methca

29et de Methca castrametati sunt in Esmona

30profectique de Esmona venerunt in Moseroth

31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

34et de Hietebatha venerunt in Ebrona

35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

39cum esset annorum centum viginti trium

40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

42unde egressi venerunt in Phinon

43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

50ubi locutus est Dominus ad Mosen

51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

Numeri 33

1Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

2quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant.

3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,

4et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

5castrametati sunt in Soccoth.

6Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.

7Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

8Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

9Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta : ibique castrametati sunt.

10Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11castrametati sunt in deserto Sin.

12Unde egressi, venerunt in Daphca.

13Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.

17Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.

18Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20Unde egressi venerunt in Lebna.

21De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.

37Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.

38Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,

39cum esset annorum centum viginti trium.

40Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.

41Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42Unde egressi, venerunt in Phunon.

43Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.

45Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50Ubi locutus est Dominus ad Moysen :

51Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :

56et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

Numeri 33

1hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

2quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

3profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

4et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

5castrametati sunt in Soccoth

6et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

7inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

8profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

9profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

10sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

11castrametati sunt in deserto Sin

12unde egressi venerunt in Dephca

13profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

14egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

15profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

16sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

17profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

18et de Aseroth venerunt in Rethma

19profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

20unde egressi venerunt in Lebna

21et de Lebna castrametati sunt in Ressa

22egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

23unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

24egressi de monte Sepher venerunt in Arada

25inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

26profectique de Maceloth venerunt in Thaath

27de Thaath castrametati sunt in Thare

28unde egressi fixerunt tentoria in Methca

29et de Methca castrametati sunt in Esmona

30profectique de Esmona venerunt in Moseroth

31et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

32egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

33unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

34et de Hietebatha venerunt in Ebrona

35egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

36inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

37egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

38ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

39cum esset annorum centum viginti trium

40audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

41et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

42unde egressi venerunt in Phinon

43profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

44et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

45profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

46unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

47egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

48profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

49ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

50ubi locutus est Dominus ad Mosen

51praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

52disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

53mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

54quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

55sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

56et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

Numeri 33:1
Vulgate

hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron

VulgClementine

Hæ sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Ægypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,

2
Vulgate

quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant

VulgClementine

quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quæ Domini jussione mutabant.

3
Vulgate

profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis

VulgClementine

Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis,

4
Vulgate

et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem

VulgClementine

et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),

5
Vulgate

castrametati sunt in Soccoth

VulgClementine

castrametati sunt in Soccoth.

6
Vulgate

et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis

VulgClementine

Et de Soccoth venerunt in Etham, quæ est in extremis finibus solitudinis.

7
Vulgate

inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum

VulgClementine

Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quæ respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.

8
Vulgate

profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara

VulgClementine

Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.

9
Vulgate

profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt

VulgClementine

Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmæ septuaginta : ibique castrametati sunt.

10
Vulgate

sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro

VulgClementine

Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,

11
Vulgate

castrametati sunt in deserto Sin

VulgClementine

castrametati sunt in deserto Sin.

12
Vulgate

unde egressi venerunt in Dephca

VulgClementine

Unde egressi, venerunt in Daphca.

13
Vulgate

profectique de Dephca castrametati sunt in Alus

VulgClementine

Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.

14
Vulgate

egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum

VulgClementine

Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.

15
Vulgate

profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai

VulgClementine

Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.

16
Vulgate

sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae

VulgClementine

Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.

17
Vulgate

profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth

VulgClementine

Profectique de sepulchris concupiscentiæ, castrametati sunt in Haseroth.

18
Vulgate

et de Aseroth venerunt in Rethma

VulgClementine

Et de Haseroth venerunt in Rethma.

19
Vulgate

profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares

VulgClementine

Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.

20
Vulgate

unde egressi venerunt in Lebna

VulgClementine

Unde egressi venerunt in Lebna.

21
Vulgate

et de Lebna castrametati sunt in Ressa

VulgClementine

De Lebna castrametati sunt in Ressa.

22
Vulgate

egressi de Ressa venerunt in Ceelatha

VulgClementine

Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.

23
Vulgate

unde profecti castrametati sunt in monte Sepher

VulgClementine

Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.

24
Vulgate

egressi de monte Sepher venerunt in Arada

VulgClementine

Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.

25
Vulgate

inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth

VulgClementine

Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.

26
Vulgate

profectique de Maceloth venerunt in Thaath

VulgClementine

Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.

27
Vulgate

de Thaath castrametati sunt in Thare

VulgClementine

De Thahath, castrametati sunt in Thare.

28
Vulgate

unde egressi fixerunt tentoria in Methca

VulgClementine

Unde egressi, fixere tentoria in Methca.

29
Vulgate

et de Methca castrametati sunt in Esmona

VulgClementine

Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.

30
Vulgate

profectique de Esmona venerunt in Moseroth

VulgClementine

Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.

31
Vulgate

et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan

VulgClementine

Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.

32
Vulgate

egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad

VulgClementine

Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.

33
Vulgate

unde profecti castrametati sunt in Hietebatha

VulgClementine

Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.

34
Vulgate

et de Hietebatha venerunt in Ebrona

VulgClementine

Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.

35
Vulgate

egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber

VulgClementine

Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.

36
Vulgate

inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades

VulgClementine

Inde profecti, venerunt in desertum Sin, hæc est Cades.

37
Vulgate

egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom

VulgClementine

Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terræ Edom.

38
Vulgate

ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis

VulgClementine

Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Ægypto, mense quinto, prima die mensis,

39
Vulgate

cum esset annorum centum viginti trium

VulgClementine

cum esset annorum centum viginti trium.

40
Vulgate

audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel

VulgClementine

Audivitque Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.

41
Vulgate

et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona

VulgClementine

Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.

42
Vulgate

unde egressi venerunt in Phinon

VulgClementine

Unde egressi, venerunt in Phunon.

43
Vulgate

profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth

VulgClementine

Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.

44
Vulgate

et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum

VulgClementine

Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quæ est in finibus Moabitarum.

45
Vulgate

profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad

VulgClementine

Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.

46
Vulgate

unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim

VulgClementine

Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.

47
Vulgate

egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo

VulgClementine

Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.

48
Vulgate

profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho

VulgClementine

Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.

49
Vulgate

ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum

VulgClementine

Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.

50
Vulgate

ubi locutus est Dominus ad Mosen

VulgClementine

Ubi locutus est Dominus ad Moysen :

51
Vulgate

praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan

VulgClementine

Præcipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,

52
Vulgate

disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate

VulgClementine

disperdite cunctos habitatores terræ illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,

53
Vulgate

mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem

VulgClementine

mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,

54
Vulgate

quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

VulgClementine

quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur hæreditas. Per tribus et familias possessio dividetur.

55
Vulgate

sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae

VulgClementine

Sin autem nolueritis interficere habitatores terræ : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceæ in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ :

56
Vulgate

et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

VulgClementine

et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 33

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Numeri 33 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Numeri 33:16

Vulgate

"sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae"

VulgClementine

"Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward