Numeri 31 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 31
1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
3statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
4mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
5dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
6quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
7cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
8et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
9ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
11et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
12et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
13egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
14iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
15ait cur feminas reservastis
16nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
17ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
19et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
20et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
22aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
23et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
24et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
25dixitque Dominus ad Mosen
26tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
27dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
28et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
29et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
30ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
31feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
32fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
33boum septuaginta duo milia
34asinorum sexaginta milia et mille
35animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
36dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
37e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
38et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
39de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
40de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
41tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
42ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
43de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
44et de bubus triginta sex milibus
45et de asinis triginta milibus quingentis
46et de hominibus sedecim milibus
47tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
48cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
49nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
50ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
51susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
52pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
53unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
54et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino
Numeri 31
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
3Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
5Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
6quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
7Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
8et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
10tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
11Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
12et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
13Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra.
14Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
15ait : Cur feminas reservastis ?
16nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
17ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate :
18puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
20Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
22aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum,
23et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
24et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
25Dixit quoque Dominus ad Moysen :
26Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
27dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
28Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.
30Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.
32Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
33boum septuaginta duo millia,
34asinorum sexaginta millia et mille :
35animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia.
36Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ :
37e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque :
38et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
39de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
40de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ.
41Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
42ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant.
43De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
44et de bobus triginta sex millibus,
45et de asinis triginta millibus quingentis,
46et de hominibus sedecim millibus,
47tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus.
48Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
49Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
50Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
51Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
52pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
53Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat.
54Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 31
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 31 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 31:16
"nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus"
"nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?"





