Numeri 25 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 25
1morabatur autem eo tempore Israhel in Setthim et fornicatus est populus cum filiabus Moab
2quae vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt et adoraverunt deos earum
3initiatusque est Israhel Beelphegor et iratus Dominus
4ait ad Mosen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem in patibulis ut avertatur furor meus ab Israhel
5dixitque Moses ad iudices Israhel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
6et ecce unus de filiis Israhel intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israhel qui flebant ante fores tabernaculi
7quod cum vidisset Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis surrexit de medio multitudinis et arrepto pugione
8ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israhel
9et occisi sunt viginti quattuor milia homines
10dixitque Dominus ad Mosen
11Finees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israhel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israhel in zelo meo
12idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem foederis mei
13et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israhel
14erat autem nomen viri israhelitae qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis
15porro mulier madianitis quae pariter interfecta est vocabatur Chozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum
16locutusque est Dominus ad Mosen dicens
17hostes vos sentiant Madianitae et percutite eos
18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et decepere insidiis per idolum Phogor et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor
Numeri 25
1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
3Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,
4ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
5Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
6Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
7Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
8ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :
9et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
10Dixitque Dominus ad Moysen :
11Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
12Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fœderis mei,
13et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
14Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
15Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
16Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
17Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos :
18quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 25
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 25 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 25:16
"locutusque est Dominus ad Mosen dicens"
"Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :"





