Numeri 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Numeri 15
1locutus est Dominus ad Mosen dicens
2loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis
3et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus
4offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin
5et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos
6et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin
7et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino
8quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas
9dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin
10et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino
11sic facietis
12per singulos boves et arietes et agnos et hedos
13tam indigenae quam peregrini
14eodem ritu offerent sacrificia
15unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae
16locutus est Dominus ad Mosen dicens
17loquere filiis Israhel et dices ad eos
18cum veneritis in terram quam dabo vobis
19et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino
20de cibis vestris sicut de areis primitias separatis
21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino
22quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen
23et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra
24oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo
26et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam
27quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo
28et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi
29tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes
30anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo
31verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam
32factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati
33obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini
34qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent
35dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra
36cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus
37dixit quoque Dominus ad Mosen
38loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas
39quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes
40sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo
41ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus
Numeri 15
1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,
3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :
4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :
5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin :
7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :
10et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11Sic facies
12per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13Tam indigenæ quam peregrini
14eodem ritu offerent sacrificia.
15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
17Loquere filiis Israël, et dices ad eos :
18Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato :
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :
26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :
28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :
31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
37Dixit quoque Dominus ad Moysen :
38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas :
39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
41Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Numeri 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Numeri 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Numeri 15:16
"locutus est Dominus ad Mosen dicens"
"Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :"





