Matthaeus 25 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 25
1tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
2quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
3sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum
4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
5moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt
6media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei
7tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas
8fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur
9responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis
10dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
11novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis
12at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos
13vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
14sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua
15et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim
16abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque
17similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo
18qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui
19post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis
20et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum
21ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui
22accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum
23ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui
24accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti
25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est
26respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi
27oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura
28tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta
29omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo
30et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium
31cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
32et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
33et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris
34tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi
35esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me
36nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me
37tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum
38quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus
39aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te
40et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
41tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius
42esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum
43hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me
44tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi
45tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis
46et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam
Matthaeus 25
1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
2Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :
3sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
4prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
8Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
9Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
12At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
16Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
24Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
25et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
26Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
27oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
29omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
32et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
33et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
35esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
36nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
37Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
39aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
40Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
42esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
43hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
45Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 25
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 25 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 25:16
"abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque"
"Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque."





