Matthaeus 23 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 23
1tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos
2dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei
3omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt
4alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere
5omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias
6amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis
7et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi
8vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis
9et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est
10nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus
11qui maior est vestrum erit minister vester
12qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur
13vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare
14[]
15vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos
16vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet
17stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum
18et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet
19caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum
20qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt
21et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso
22et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum
23vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere
24duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes
25vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia
26Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum
27vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia
28sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate
29vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum
30et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum
31itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt
32et vos implete mensuram patrum vestrorum
33serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae
34ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem
35ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare
36amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam
37Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti
38ecce relinquitur vobis domus vestra deserta
39dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini
Matthaeus 23
1Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
2dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
3Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
4Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
10Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
11Qui major est vestrum, erit minister vester.
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
14Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
16Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
17Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
18Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
19Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
20Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
21Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
22et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
25Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
26Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
28Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
31itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
38Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 23
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 23 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 23:16
"vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet"
"Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet."





