Matthaeus 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 22
1et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
2simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
3et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
4iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
5illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
6reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
7rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
8tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
9ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
10et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
11intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
12et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
13tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
14multi autem sunt vocati pauci vero electi
15tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
16et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
17dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
18cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
19ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
20et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
21dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
23in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
24dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
25erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
26similiter secundus et tertius usque ad septimum
27novissime autem omnium et mulier defuncta est
28in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
29respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
30in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
31de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
32ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
33et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
34Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
36magister quod est mandatum magnum in lege
37ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
38hoc est maximum et primum mandatum
39secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
40in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
41congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
42dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
43ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
44dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
45si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
46et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare
Matthaeus 22
1Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
2Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
3Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
5Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
8Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
9ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
10Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
11Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
12Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
13Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
14Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
20Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
21Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
22Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
24dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
25Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
27Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
28In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
29Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
31De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
32Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
33Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
36Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38Hoc est maximum, et primum mandatum.
39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
41Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
43Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
44Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
45Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
46Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 22:16
"et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum"
"Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :"





