Matthaeus 20 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 20
1simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
2conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam
3et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos
4et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis
5illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter
6circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi
7dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam
8cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos
9cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios
10venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios
11et accipientes murmurabant adversus patrem familias
12dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
13at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
14tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi
15aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum
16sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi
17et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis
18ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
19et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget
20tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo
21qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo
22respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus
23ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo
24et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus
25Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos
26non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister
27et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus
28sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis
29et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa
30et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David
31turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
32et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis
33dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
34misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum
Matthaeus 20
1Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
2Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
3Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
4et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
5Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
6Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
7Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
14Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
18Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
20Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
22Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
23Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
24Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
26Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
27et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
29Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
31Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
32Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
33Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 20
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 20 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 20:16
"sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi"
"Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi."





