Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Matthaeus 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Matthaeus 18

1in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

3et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

7vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

8si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

10videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

11venit enim Filius hominis salvare quod perierat

12quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

13et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

15si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

16si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

17quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

19iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

21tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

22dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

23ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

24et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

25cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

26procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

27misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

28egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

29et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

30ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

33non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

35sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

Matthaeus 18

1In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?

2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

3et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

4Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.

5Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :

6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

7Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.

8Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.

9Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.

11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

12Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?

13Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.

14Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.

17Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.

19Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.

20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

21Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?

22Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.

23Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.

26Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

27Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.

29Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

30Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

32Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

34Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Matthaeus 18

1in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

2et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

3et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

4quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

5et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

6qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

7vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

8si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

9et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

10videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

11venit enim Filius hominis salvare quod perierat

12quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

13et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

14sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

15si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

16si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

17quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

18amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

19iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

20ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

21tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

22dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

23ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

24et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

25cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

26procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

27misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

28egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

29et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

30ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

31videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

32tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

33non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

34et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

35sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

Matthaeus 18:1
Vulgate

in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum

VulgClementine

In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno cælorum ?

2
Vulgate

et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum

VulgClementine

Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,

3
Vulgate

et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum

VulgClementine

et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

4
Vulgate

quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum

VulgClementine

Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum.

5
Vulgate

et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit

VulgClementine

Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :

6
Vulgate

qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris

VulgClementine

qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.

7
Vulgate

vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit

VulgClementine

Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit.

8
Vulgate

si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum

VulgClementine

Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.

9
Vulgate

et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

VulgClementine

Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.

10
Vulgate

videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est

VulgClementine

Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.

11
Vulgate

venit enim Filius hominis salvare quod perierat

VulgClementine

Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.

12
Vulgate

quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit

VulgClementine

Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit ?

13
Vulgate

et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

VulgClementine

Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.

14
Vulgate

sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis

VulgClementine

Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

15
Vulgate

si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum

VulgClementine

Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.

16
Vulgate

si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum

VulgClementine

Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.

17
Vulgate

quod si non audierit eos dic ecclesiae si autem et ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus

VulgClementine

Quod si non audierit eos : dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

18
Vulgate

amen dico vobis quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in caelo

VulgClementine

Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.

19
Vulgate

iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est

VulgClementine

Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.

20
Vulgate

ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum

VulgClementine

Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

21
Vulgate

tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies

VulgClementine

Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?

22
Vulgate

dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies

VulgClementine

Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.

23
Vulgate

ideo adsimilatum est regnum caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis

VulgClementine

Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.

24
Vulgate

et cum coepisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta

VulgClementine

Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.

25
Vulgate

cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et reddi

VulgClementine

Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.

26
Vulgate

procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

VulgClementine

Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

27
Vulgate

misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei

VulgClementine

Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.

28
Vulgate

egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis qui debebat ei centum denarios et tenens suffocabat eum dicens redde quod debes

VulgClementine

Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.

29
Vulgate

et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi

VulgClementine

Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.

30
Vulgate

ille autem noluit sed abiit et misit eum in carcerem donec redderet debitum

VulgClementine

Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

31
Vulgate

videntes autem conservi eius quae fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quae facta erant

VulgClementine

Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

32
Vulgate

tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me

VulgClementine

Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :

33
Vulgate

non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego tui misertus sum

VulgClementine

nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?

34
Vulgate

et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum

VulgClementine

Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.

35
Vulgate

sic et Pater meus caelestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris

VulgClementine

Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 18

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Matthaeus 18:16

Vulgate

"si autem non te audierit adhibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum"

VulgClementine

"Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward