Matthaeus 15 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Matthaeus 15
1tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes
2quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant
3ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram
4nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur
5vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit
6et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram
7hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens
8populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
9sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum
10et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
11non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem
12tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt
13at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur
14sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt
15respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam
16at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis
17non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur
18quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem
19de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae
20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35et praecepit turbae ut discumberet super terram
36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan
Matthaeus 15
1Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
4Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
6et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
8Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
9Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
10Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
11Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
13At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
14Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
15Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
16At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
18Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
24Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
25At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
26Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
27At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
28Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
29Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
31ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
33Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
34Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
35Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
36Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
37Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
38Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
39Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Matthaeus 15
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Matthaeus 15 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Matthaeus 15:16
"at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis"
"At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?"





