Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Marcus 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Marcus 11

1et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

4et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

9et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

11et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

12et alia die cum exirent a Bethania esuriit

13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

15et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

18quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

19et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

22et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

24propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

25et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

27et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Marcus 11

1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

16et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

17et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

18Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

22Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

23Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

24Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

25Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

26Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :

28et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

29Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

30Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

31At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?

32Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Marcus 11

1et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

2et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

3et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

4et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

5et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

7et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

8multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

9et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

10benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

11et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

12et alia die cum exirent a Bethania esuriit

13cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

14et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

15et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

16et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

17et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

18quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

19et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

21et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

22et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

23amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

24propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

25et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

26quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

27et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

28et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

29Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

31at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

32sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

33et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Marcus 11:1
Vulgate

et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis

VulgClementine

Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2
Vulgate

et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite

VulgClementine

et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3
Vulgate

et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc

VulgClementine

Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4
Vulgate

et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum

VulgClementine

Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5
Vulgate

et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum

VulgClementine

Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6
Vulgate

qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis

VulgClementine

Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7
Vulgate

et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo

VulgClementine

Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

8
Vulgate

multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via

VulgClementine

Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.

9
Vulgate

et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini

VulgClementine

Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :

10
Vulgate

benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis

VulgClementine

benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.

11
Vulgate

et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim

VulgClementine

Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.

12
Vulgate

et alia die cum exirent a Bethania esuriit

VulgClementine

Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.

13
Vulgate

cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum

VulgClementine

Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia : non enim erat tempus ficorum.

14
Vulgate

et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius

VulgClementine

Et respondens dixit ei : Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.

15
Vulgate

et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit

VulgClementine

Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

16
Vulgate

et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum

VulgClementine

et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :

17
Vulgate

et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum

VulgClementine

et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.

18
Vulgate

quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius

VulgClementine

Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.

19
Vulgate

et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate

VulgClementine

Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.

20
Vulgate

et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus

VulgClementine

Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.

21
Vulgate

et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit

VulgClementine

Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.

22
Vulgate

et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei

VulgClementine

Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.

23
Vulgate

amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei

VulgClementine

Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.

24
Vulgate

propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis

VulgClementine

Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.

25
Vulgate

et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra

VulgClementine

Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.

26
Vulgate

quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra

VulgClementine

Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.

27
Vulgate

et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores

VulgClementine

Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores :

28
Vulgate

et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias

VulgClementine

et dicunt ei : In qua potestate hæc facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?

29
Vulgate

Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam

VulgClementine

Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.

30
Vulgate

baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi

VulgClementine

Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.

31
Vulgate

at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei

VulgClementine

At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?

32
Vulgate

sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset

VulgClementine

Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.

33
Vulgate

et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

VulgClementine

Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Marcus 11

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Marcus 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Marcus 11:16

Vulgate

"et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum"

VulgClementine

"et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :"

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward