Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum

Lucas 7 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate

chevron_leftchevron_right

Lucas 7

1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Lucas 7

1Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

15Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

16Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

18Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

22Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

28Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

37Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

40Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

49Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

50Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Lucas 7

1cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

2centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

3et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

4at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

5diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

6Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

7propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

8nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

9quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

10et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

11et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

12cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

13quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

14et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

15et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

16accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

17et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

18et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

19et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

20cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

21in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

22et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

23et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

24et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

25sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

26sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

27hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

28dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

29et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

30Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

31cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

32similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

33venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

34venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

35et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

36rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

37et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

38et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

39videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

40et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

41duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

42non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

43respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

44et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

45osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

46oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

47propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

48dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

49et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

50dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

Lucas 7:1
Vulgate

cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum

VulgClementine

Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.

2
Vulgate

centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus

VulgClementine

Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.

3
Vulgate

et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius

VulgClementine

Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.

4
Vulgate

at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes

VulgClementine

At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes :

5
Vulgate

diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis

VulgClementine

diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis.

6
Vulgate

Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres

VulgClementine

Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :

7
Vulgate

propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus

VulgClementine

propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.

8
Vulgate

nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

VulgClementine

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.

9
Vulgate

quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni

VulgClementine

Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.

10
Vulgate

et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum

VulgClementine

Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.

11
Vulgate

et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa

VulgClementine

Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.

12
Vulgate

cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa

VulgClementine

Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.

13
Vulgate

quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere

VulgClementine

Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.

14
Vulgate

et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge

VulgClementine

Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.

15
Vulgate

et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae

VulgClementine

Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ.

16
Vulgate

accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam

VulgClementine

Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.

17
Vulgate

et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem

VulgClementine

Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.

18
Vulgate

et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his

VulgClementine

Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.

19
Vulgate

et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

VulgClementine

Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

20
Vulgate

cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus

VulgClementine

Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?

21
Vulgate

in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum

VulgClementine

(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.)

22
Vulgate

et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur

VulgClementine

Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

23
Vulgate

et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me

VulgClementine

et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.

24
Vulgate

et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri

VulgClementine

Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

25
Vulgate

sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt

VulgClementine

Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.

26
Vulgate

sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam

VulgClementine

Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :

27
Vulgate

hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te

VulgClementine

hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

28
Vulgate

dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo

VulgClementine

Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.

29
Vulgate

et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis

VulgClementine

Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.

30
Vulgate

Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo

VulgClementine

Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.

31
Vulgate

cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt

VulgClementine

Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?

32
Vulgate

similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis

VulgClementine

Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.

33
Vulgate

venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet

VulgClementine

Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet.

34
Vulgate

venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum

VulgClementine

Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.

35
Vulgate

et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis

VulgClementine

Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.

36
Vulgate

rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit

VulgClementine

Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit.

37
Vulgate

et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti

VulgClementine

Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti :

38
Vulgate

et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat

VulgClementine

et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

39
Vulgate

videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est

VulgClementine

Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est.

40
Vulgate

et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic

VulgClementine

Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.

41
Vulgate

duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta

VulgClementine

Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.

42
Vulgate

non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget

VulgClementine

Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?

43
Vulgate

respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti

VulgClementine

Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.

44
Vulgate

et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit

VulgClementine

Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.

45
Vulgate

osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos

VulgClementine

Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.

46
Vulgate

oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos

VulgClementine

Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos.

47
Vulgate

propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit

VulgClementine

Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.

48
Vulgate

dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata

VulgClementine

Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.

49
Vulgate

et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit

VulgClementine

Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?

50
Vulgate

dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace

VulgClementine

Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Lucas 7

Vulgate (Vulgate)

Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.

Clementine Vulgate

Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.

Vides comparationem lateris ad latus Lucas 7 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.

Key Comparison: Lucas 7:16

Vulgate

"accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam"

VulgClementine

"Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam."

trending_upPopular Comparisons

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Psalmi 23

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Matthaeus 5

VulgClementine vs Vulgatearrow_forward

Isaias 53

auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward