Leviticus 8
1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
3et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
4fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba ante fores
5ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
6statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
7vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
8quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat doctrina et veritas
9cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut praeceperat ei Dominus
10tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua
11cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo
12quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
13filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
14obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas
15immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit reliquum sanguinem ad fundamenta eius
16adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
17vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra sicut praeceperat Dominus
18obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum inposuissent Aaron et filii eius manus suas
19immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
20ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et adipem adolevit igni
21lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino sicut praeceperat ei
22obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
23quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae similiter et pedis
24obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
25adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit
26tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum dextrum
27tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam levaverunt ea coram Domino
28rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini
29tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
30adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum
31cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius comedent eos
32quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet
33de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae septem enim diebus finitur consecratio
34sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii conpleretur
35die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
36feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est Dominus per manum Mosi
Leviticus 8
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
2Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
3et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi.
4Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
5ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
8quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
9Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.
10Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
11Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
12Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
13filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
14Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
16Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
17vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus.
18Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
19immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
20Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
21lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei.
22Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
23quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis.
24Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
25adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
26Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
27tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
28rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
29Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus.
30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
31Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
32quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
33De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ ; septem enim diebus finitur consecratio :
34sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
35Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi præceptum est.
36Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Leviticus 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Leviticus 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Leviticus 8:16
"adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare"
"Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :"