Leviticus 3
1quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino
2ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris
3et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est
4duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis
5adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
6si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
7si agnum obtulerit coram Domino
8ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
9et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam
10cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis
11et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini
12si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
13ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
14tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia
15duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis
16adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
17iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
Leviticus 3
1Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
3Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :
4duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
5Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
6Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
7Si agnum obtulerit coram Domino,
8ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
9Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam
10cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
11Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
12Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,
13ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
14Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :
15duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :
16adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Leviticus 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Leviticus 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Leviticus 3:16
"adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit"
"adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit"