Isaias 33 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 33
1vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
2Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum in mane et salus nostra in tempore tribulationis
3a voce angeli fugerunt populi ab exaltatione tua dispersae sunt gentes
4et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur brucus velut cum fossae plenae fuerint de eo
5magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion iudicio et iustitia
6et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse thesaurus eius
7ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt
8dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum proiecit civitates non reputavit homines
9luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus
10nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor
11concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos
12et erunt populi quasi de incendio cinis spinae congregatae igni conburentur
13audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam
14conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis
15qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum
16iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt
17regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de longe
18cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum
19populum inpudentem non videbis populum alti sermonis ita ut non possis intellegere disertitudinem linguae eius in quo nulla est sapientia
20respice Sion civitatem sollemnitatis nostrae oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam tabernaculum quod nequaquam transferri poterit nec auferentur clavi eius in sempiternum et omnes funiculi eius non rumpentur
21quia solummodo ibi magnificus Dominus noster locus fluviorum rivi latissimi et patentes non transibit per eum navis remigum neque trieris magna transgredietur eum
22Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus rex noster ipse salvabit nos
23laxati sunt funiculi tui sed non praevalebunt sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas tunc dividentur spolia praedarum multarum claudi diripient rapinam
24nec dicet vicinus elangui populus qui habitat in ea auferetur ab eo iniquitas
Isaias 33
1Væ qui prædaris ! nonne et ipse prædaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
2Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
3A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
4Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
5Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.
6Et erit fides in temporibus tuis : divitiæ salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
7Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.
8Dissipatæ sunt viæ, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
9Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
10Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
12Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinæ congregatæ igni comburentur.
13Audite, qui longe estis, quæ fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
14Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
15Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
16Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt.
17Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
18Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?
19Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguæ ejus, in quo nulla est sapientia.
20Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostræ : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
21quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
23Laxati sunt funiculi tui, et non prævalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia prædarum multarum ; claudi diripient rapinam.
24Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 33
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 33 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 33:16
"iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas eius panis ei datus est aquae eius fideles sunt"
"Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt."





