Isaias 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 3
1ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
2fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem
3principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici
4et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis
5et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
6adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua
7respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi
8ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius
9agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala
10dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet
11vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
12populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
13stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
14Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra
15quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum
16et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit
18in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas
19et torques et monilia et armillas et mitras
20discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures
21et anulos et gemmas in fronte pendentes
22et mutatoria et pallia et linteamina et acus
23et specula et sindones et vittas et theristra
24et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
25pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio
26et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit
Isaias 3
1Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ ;
2fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
3principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
5et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
6Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
7Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
8Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
9Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
11Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
12Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
13Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
14Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
15Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.
16Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
23et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
24Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 3:16
"et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant"
"Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;"





