Isaias 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Isaias 13
1onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
2super montem caligosum levate signum exaltate vocem levate manum et ingrediantur portas duces
3ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos in ira mea exultantes in gloria mea
4vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum praecepit militiae belli
5venientibus de terra procul a summitate caeli Dominus et vasa furoris eius ut disperdat omnem terram
6ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet
7propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet
8et conteretur tortiones et dolores tenebunt quasi parturiens dolebunt unusquisque ad proximum suum stupebit facies conbustae vultus eorum
9ecce dies Domini venit crudelis et indignationis plenus et irae furorisque ad ponendam terram in solitudine et peccatores eius conterendos de ea
10quoniam stellae caeli et splendor earum non expandent lumen suum obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo
11et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo
12pretiosior erit vir auro et homo mundo obrizo
13super hoc caelum turbabo et movebitur terra de loco suo propter indignationem Domini exercituum et propter diem irae furoris eius
14et erit quasi dammula fugiens et quasi ovis et non erit qui congreget unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient
15omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio
16infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur
17ecce ego suscitabo super eos Medos qui argentum non quaerant nec aurum velint
18sed sagittis parvulos interficiant et lactantibus uteri non misereantur et super filios non parcat oculus eorum
19et erit Babylon illa gloriosa in regnis inclita in superbia Chaldeorum sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram
20non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem nec ponet ibi tentoria Arabs nec pastores requiescent ibi
21sed requiescent ibi bestiae et replebuntur domus eorum draconibus et habitabunt ibi strutiones et pilosi saltabunt ibi
22et respondebunt ibi ululae in aedibus eius et sirenae in delubris voluptatis
Isaias 13
1Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.
2Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
3Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
4Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
5venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
6Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.
7Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
8et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.
9Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
10Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
12Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
13Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus.
14Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
15Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;
16infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ;
18sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
19Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
21Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;
22et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Isaias 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Isaias 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Isaias 13:16
"infantes eorum adlident in oculis eorum diripientur domus eorum et uxores eorum violabuntur"
"infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur."





