Iosue 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iosue 4
1quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue
2elige duodecim viros singulos per singulas tribus
3et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria
4vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis
5et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel
6ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides
7respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum
8fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos
9alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem
10sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit
11cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
12filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses
13et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho
14in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret
15dixitque ad eum
16praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane
17qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane
18cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant
19populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho
20duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
21et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides
22docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum
23siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis
24sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore
Iosue 4
1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :
2Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
4Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
5et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
6ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
7respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.
8Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
9Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem.
10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :
13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
15Dixitque ad eum :
16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.
17Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
19Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
21et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
22docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
23siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
24sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iosue 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iosue 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iosue 4:16
"praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane"
"Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane."





