Iosue 3 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iosue 3
1igitur Iosue de nocte consurgens movit castra egredientesque de Setthim venerunt ad Iordanem ipse et omnes filii Israhel et morati sunt ibi per tres dies
2quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium
3et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque consurgite et sequimini praecedentes
4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum milium ut procul videre possitis et nosse per quam viam ingrediamini quia prius non ambulastis per eam et cavete ne adpropinquetis ad arcam
5dixitque Iosue ad populum sanctificamini cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia
6et ait ad sacerdotes tollite arcam foederis et praecedite populum qui iussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos
7dixitque Dominus ad Iosue hodie incipiam exaltare te coram omni Israhel ut sciant quod sicut cum Mosi fui ita et tecum sim
8tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea
9dixitque Iosue ad filios Israhel accedite huc et audite verba Domini Dei vestri
10et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Iebuseum
11ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem
12parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per singulas tribus
13et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Iordanis aquae quae inferiores sunt decurrent atque deficient quae autem desuper veniunt in una mole consistent
14igitur egressus est populus de tabernaculis suis ut transirent Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis pergebant ante eum
15ingressisque eis Iordanem et pedibus eorum tinctis in parte aquae cum Iordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleret
16steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent
17populus autem incedebat contra Iordanem et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini stabant super siccam humum in medio Iordanis accincti omnisque populus per arentem alveum transiebat
Iosue 3
1Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
2Quibus evolutis transierunt præcones per castrorum medium,
3et clamare cœperunt : Quando videritis arcam fœderis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticæ portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini præcedentes :
4sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
5Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
6Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam fœderis, et præcedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
7Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.
9Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
10Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananæum et Hethæum, Hevæum et Pherezæum, Gergesæum quoque et Jebusæum, et Amorrhæum.
11Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.
12Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient : quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
14Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam fœderis, pergebant ante eum.
15Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquæ tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
16steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iosue 3
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iosue 3 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iosue 3:16
"steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent"
"steterunt aquæ descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quæ autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent."





