Iob 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iob 6
1respondens autem Iob dixit
2utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
3quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
4quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me
5numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit
6aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
7quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi mei sunt
8quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
9et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat me
10et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non parcat nec contradicam sermonibus Sancti
11quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
12nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
13ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me
14qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit
15fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim transit in convallibus
16qui timent pruinam inruet super eos nix
17tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit solventur de loco suo
18involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt
19considerate semitas Theman itinera Saba et expectate paulisper
20confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt
21nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
22numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate mihi
23vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me
24docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me
25quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
26ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
27super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
28verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
29respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod iustum est iudicate
30et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit
Iob 6
1Respondens autem Job, dixit :
2Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
3Quasi arena maris hæc gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
4quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
5Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum steterit ?
6aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
7Quæ prius nolebat tangere anima mea, nunc, præ angustia, cibi mei sunt.
8Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
9et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
10Et hæc mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
11Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
12Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea ænea est.
13Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
16Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
17Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
18Involutæ sunt semitæ gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
20Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
21Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
22Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
23vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
24Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
25Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
26Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
27Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
28Verumtamen quod cœpistis explete : præbete aurem, et videte an mentiar.
29Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
30Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iob 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iob 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iob 6:16
"qui timent pruinam inruet super eos nix"
"Qui timent pruinam, irruet super eos nix."





