Ioannes 18 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 18
1haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
2sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
4Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
5responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
7iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
8respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
9ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
11dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
14erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
15sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
16Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
17dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
18stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
19pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
20respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
21quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
22haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
23respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
24et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
26dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
27iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
28adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
29exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
30responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
31dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
32ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
33introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
34et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
35respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
36respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
37dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
38dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
39est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
40clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
Ioannes 18
1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quæritis ?
5Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7Iterum ergo interrogavit eos : Quem quæritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
8Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quæritis, sinite hos abire.
9Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
11Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
13Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
14Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
15Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
16Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum.
17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
18Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
19Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
20Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
22Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
23Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me cædis ?
24Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
26Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
27Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
30Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
31Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi : Nobis non licet interficere quemquam.
32Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
33Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judæorum ?
34Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
35Respondit Pilatus : Numquid ego Judæus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
36Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis : nunc autem regnum meum non est hinc.
37Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
38Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum ?
40Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 18
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 18 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 18:16
"Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum"
"Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ : et introduxit Petrum."





