Ioannes 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ioannes 11
1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23dicit illi Iesus resurget frater tuus
24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
29illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
35et lacrimatus est Iesus
36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
Ioannes 11
1Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.
2(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
3Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
4Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
5Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
6Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
7deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.
8Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?
9Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
10si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
11Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
12Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
13Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
14Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
15et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
17Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
18(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
19Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
20Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
21Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
22sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
23Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
24Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
25Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
26et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?
27Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
28Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
29Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
30nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
31Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
32Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
33Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
34et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
35Et lacrimatus est Jesus.
36Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.
37Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?
38Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
39Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
40Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
41Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
43Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
44Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
45Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.
46Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.
47Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
48Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
49Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
50nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
51Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
53Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
54Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
55Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
56Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
57
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ioannes 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ioannes 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ioannes 11:16
"dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo"
"Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo."





