II Samuel 9 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Samuel 9
1et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan
2erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuus
3et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibus
4ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar
5misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar
6cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuus
7et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper
8qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem mei
9vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui
10operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti servi
11dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis
12habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat Mifiboseth
13porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede
II Samuel 9
1Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?
2Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
3Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathæ, debilis pedibus.
4Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.
5Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
6Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
7Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
8Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
9Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
10Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi.
11Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
12Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibæ serviebat Miphiboseth.
13Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Samuel 9
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Samuel 9 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Samuel 9:1
"et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan"
"Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?"





