II Samuel 8 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Samuel 8
1factum est autem post haec percussit David Philisthim et humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
2et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo
3et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
4et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum dereliquit autem ex eis centum currus
5venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
6et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
7et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem
8et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David aes multum nimis
9audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer
10et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
11quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
12de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
13fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum caesis duodecim milibus
14et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est
15et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo
16Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
17et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar sacerdotes et Saraias scriba
18Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii autem David sacerdotes erant
II Samuel 8
1Factum est autem post hæc, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo.
3Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
4Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
5Venit quoque Syria Damasci, ut præsidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
6Et posuit David præsidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
7Et tulit David arma aurea quæ habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
8Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
10et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa ærea :
11quæ et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quæ sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
12de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
13Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, cæsis decem et octo millibus :
14et posuit in Idumæa custodes, statuitque præsidium : et facta est universa Idumæa serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quæcumque profectus est.
15Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
16Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :
17et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :
18Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Samuel 8
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Samuel 8 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Samuel 8:16
"Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis"
"Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :"





