II Samuel 24 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Samuel 24
1et addidit furor Domini irasci contra Israhel commovitque David in eis dicentem vade numera Israhel et Iudam
2dixitque rex ad Ioab principem exercitus sui perambula omnes tribus Israhel a Dan usque Bersabee et numerate populum ut sciam numerum eius
3dixitque Ioab regi adaugeat Dominus Deus tuus ad populum quantus nunc est iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi
4obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israhel
5cumque pertransissent Iordanem venerunt in Aroer ad dextram urbis quae est in valle Gad
6et per Iazer transierunt in Galaad et in terram inferiorem Hodsi et venerunt in Dan silvestria circumeuntesque iuxta Sidonem
7transierunt propter moenia Tyri et omnem terram Hevei et Chananei veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee
8et lustrata universa terra adfuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem
9dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi et inventa sunt de Israhel octingenta milia virorum fortium qui educerent gladium et de Iuda quingenta milia pugnatorum
10percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum peccavi valde in hoc facto sed precor Domine ut transferas iniquitatem servi tui quia stulte egi nimis
11surrexit itaque David mane et sermo Domini factus est ad Gad propheten et videntem David dicens
12vade et loquere ad David haec dicit Dominus trium tibi datur optio elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi
13cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem
14dixit autem David ad Gad artor nimis sed melius est ut incidam in manu Domini multae enim misericordiae eius sunt quam in manu hominis
15inmisitque Dominus pestilentiam in Israhel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum
16cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
17dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum ego sum qui peccavi ego inique egi isti qui oves sunt quid fecerunt vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
18venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei ascende constitue Domino altare in area Areuna Iebusei
19et ascendit David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
20conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
21et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo
22et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum
23omnia dedit Areuna rex regi dixitque Areuna ad regem Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum
24cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta
25et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica et repropitiatus est Dominus terrae et cohibita est plaga ab Israhel
II Samuel 24
1Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.
2Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
3Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ?
4Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
5Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quæ est in valle Gad :
6et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
7transierunt prope mœnia Tyri, et omnem terram Hevæi et Chananæi, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
8et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
9Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
11Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens :
12Vade, et loquere ad David : Hæc dicit Dominus : Trium tibi datur optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
13Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
14Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.
15Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.
17Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
18Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi.
19Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem præceperat ei Dominus.
20Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se :
21et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causæ est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et ædificem altare Domino, et cesset interfectio quæ grassatur in populo.
22Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
23Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
24Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta :
25et ædificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terræ, et cohibita est plaga ab Israël.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Samuel 24
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Samuel 24 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Samuel 24:16
"cumque extendisset manum angelus Dei super Hierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super adflictione et ait angelo percutienti populum sufficit nunc contine manum tuam erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei"
"Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi."





