II Samuel 22 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Samuel 22
1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus
3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me
4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me
6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius
8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo
10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti
12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum
13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis
14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam
15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos
16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius
17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis
18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant
19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi
22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea
25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum
26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus
27cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis
29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas
30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum
31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam
34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me
35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me
37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos
39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis
40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos
42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam
44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi
45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi
46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis
47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae
48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me
49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me
50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo
51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
II Samuel 22
1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
4Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
5Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
6Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.
7In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
8Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
9Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
10Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
11Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
12Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
13Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
14Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
15Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
16Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
17Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
18Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
19Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
20Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
21Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
23Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
24Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
25Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
26Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
27Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
28Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
29Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
30In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
31Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
32Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?
33Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
34Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
35docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
36Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
37Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
38Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
39Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
40Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
41Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
42Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
43Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
45Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
46Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
48Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
49Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
50Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
51magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Samuel 22
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Samuel 22 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Samuel 22:16
"et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius"
"Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus."





