II Ad Thessalonicenses 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Ad Thessalonicenses 2
1rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum
2ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini
3ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
4qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus
5non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis
6et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
7nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat
8et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui
9eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
10et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
11ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio
12ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati
13nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
15itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram
16ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia
17exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
II Ad Thessalonicenses 2
1Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum :
2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
3Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis ?
6et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
12ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
13Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
14in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
15Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
17exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Ad Thessalonicenses 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Ad Thessalonicenses 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Ad Thessalonicenses 2:16
"ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia"
"Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,"





