II Ad Corinthios 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
II Ad Corinthios 6
1adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis
2ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
3nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium
4sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis
5in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis
6in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta
7in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris
8per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti
9quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati
10quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes
11os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est
12non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris
13eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos
14nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras
15quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele
16qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus
17propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis
18et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens
II Ad Corinthios 6
1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
2Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
3Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
4sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
5in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
6in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
7in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,
8per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
9quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
10quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
11Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
12Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
13eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
14Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ?
15quæ autem conventio Christi ad Belial ? aut quæ pars fideli cum infideli ?
16qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
18et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in II Ad Corinthios 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus II Ad Corinthios 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: II Ad Corinthios 6:16
"qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus"
"qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus."





