Iacobi 4 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Iacobi 4
1unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
2concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
3petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
4adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
5aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
6maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
7subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
8adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
9miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
10humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
11nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
12unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
13ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
14qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
15pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
16nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
17scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
Iacobi 4
1Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?
2concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.
5An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
9Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
13Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
14qui ignoratis quid erit in crastino.
15Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Iacobi 4
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Iacobi 4 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Iacobi 4:16
"nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est"
"Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est."





