I Petri 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Petri 2
1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones
2sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem
3si gustastis quoniam dulcis Dominus
4ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum
5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
6propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur
7vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
8et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt
9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti
11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis
13subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
15quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei
17omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate
18servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
19haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste
20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum
21in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius
22qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius
23qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis
25eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum
I Petri 2
1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
6Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
7Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
21In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
23qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Petri 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Petri 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Petri 2:16
"quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei"
"quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei."





