I Petri 1 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Petri 1
1Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Ponti Galatiae Cappadociae Asiae et Bithyniae
2secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur
3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis
4in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in caelis in vobis
5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo
6in quo exultatis modicum nunc si oportet contristati in variis temptationibus
7ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi
8quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata
9reportantes finem fidei vestrae salutem animarum
10de qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae qui de futura in vobis gratia prophetaverunt
11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias
12quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere
13propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi
14quasi filii oboedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis
15sed secundum eum qui vocavit vos sanctum et ipsi sancti in omni conversatione sitis
16quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum
17et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini
18scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis
19sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi
20praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos
21qui per ipsum fideles estis in Deo qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam ut fides vestra et spes esset in Deo
22animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius
23renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis
24quia omnis caro ut faenum et omnis gloria eius tamquam flos faeni exaruit faenum et flos decidit
25verbum autem Domini manet in aeternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos
I Petri 1
1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
2secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
4in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
6In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
7ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
8quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
9reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
14quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
16quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
17Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
20præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
21qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
22animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
23renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
24quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
25Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Petri 1
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Petri 1 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Petri 1:16
"quoniam scriptum est sancti eritis quia ego sanctus sum"
"quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum."





