I Paralipomenon 6 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Paralipomenon 6
1filii Levi Gersom Caath Merari
2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
3filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
15porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
19filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
25filii Helcana Amasai et Ahimoth
26Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
27Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius
30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca
32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
35filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
36filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
39et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa
40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41filii Athnai filii Zara filii Adaia
42filii Ethan filii Zamma filii Semei
43filii Ieth filii Gersom filii Levi
44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46filii Amasai filii Bonni filii Somer
47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
49Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
50hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
53Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat
55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum
56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius
58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas
61filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
62porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
63filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim
64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis
66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
69necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem modum
70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis suis
72de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
73Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis suis
74de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
75Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
76porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis et Iasa cum suburbanis suis
79Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum suburbanis suis
80necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et Manaim cum suburbanis suis
81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis suis
I Paralipomenon 6
1Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
2Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
3Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
4Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
5Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
6Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
7Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
8Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
9Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
10Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
11Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
12Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
13Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
14Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
15Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
16Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.
17Et hæc nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.
18Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
19Filii Merari : Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
20Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
21Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
22Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
23Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
24Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
25Filii Elcana, Amasai et Achimoth
26et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
27Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
28Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.
29Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
30Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
31Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :
32et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
33Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
34filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
35filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
36filii Elcana, filii Johel, filii Azariæ, filii Sophoniæ,
37filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
38filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
39Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiæ, filii Samaa,
40filii Michaël, filii Basaiæ, filii Melchiæ,
41filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
42filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
43filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
44Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
45filii Hasabiæ, filii Amasiæ, filii Helciæ,
46filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
47filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
48Fratres quoque eorum Levitæ, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
49Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei.
50Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
51Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
52Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
53Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
54Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
55Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
56agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
57Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
58Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
59Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
60De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
61Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
62Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
63Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
64Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
65dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
66et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
67Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
68Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
69necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
70Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
71Filiis autem Gersom de cognatione dimidiæ tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
72De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
73Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
74De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
75Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
76Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilæa et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
77Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :
78trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
79Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
80Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
81sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 6
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 6 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Paralipomenon 6:16
"filii ergo Levi Gersom Caath et Merari"
"Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari."





