I Paralipomenon 24 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Paralipomenon 24
1porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
2mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
4inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
5porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
6descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
8tertia Arim quarta Seorim
9quinta Melchia sexta Maiman
10septima Accos octava Abia
11nona Hiesu decima Sechenia
12undecima Eliasib duodecima Iacim
13tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
14quintadecima Belga sextadecima Emmer
15septimadecima Ezir octavadecima Hapses
16nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
17vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
18vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
21de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
22Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
23filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
24filius Ozihel Micha filius Micha Samir
25frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
26filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
27filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
28porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
29filius vero Cis Ierahemel
30filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
31miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat
I Paralipomenon 24
1Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
2Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
3Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
4Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
5Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
6Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
7Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
8tertia Harim, quarta Seorim,
9quinta Melchia, sexta Maiman,
10septima Accos, octava Abia,
11nona Jesua, decima Sechenia,
12undecima Eliasib, duodecima Jacim,
13tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
14decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
15decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
16decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
17vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
18vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
19Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.
20Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
21De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.
22Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :
23filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
24Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.
25Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.
26Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
27Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
28Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
29Filius vero Cis, Jerameel.
30Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
31Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 24
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 24 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Paralipomenon 24:16
"nonadecima Phetheia vicesima Iezecel"
"decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,"





