I Paralipomenon 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Paralipomenon 2
1filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
2Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
3filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
4Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
5filii autem Phares Esrom et Hamul
6filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
7filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
8filii Ethan Azarias
9filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
10porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
11Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
12Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
13Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
14quartum Nathanahel quintum Raddai
15sextum Asom septimum David
16quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
17Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
18Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
19cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
20porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
21post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
22sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
23cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
24cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
25nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
26duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
27sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
28Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
29nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
30filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
31filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
32filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
33porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
34Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
35deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
36Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
37Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
38Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
39Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
40Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
41Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
42filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
43porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
44Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
45filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
46Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
47filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
48concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
49genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
50hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
51Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
52fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
53et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
54filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
55cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab
I Paralipomenon 2
1Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
3Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
4Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
5Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
6Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
7Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
8Filii Ethan : Azarias.
9Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
10Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
12Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
13Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
14quartum Nathanaël, quintum Raddai,
15sextum Asom, septimum David.
16Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
17Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
18Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
19Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
20Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
21Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.
22Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
23Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
24Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
25Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
26Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
27Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
28Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
29Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
30Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
31Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
32Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
33Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
34Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.
35Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.
36Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
37Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
38Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
39Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
40Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
41Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
42Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
43Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
44Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
45Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
46Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
47Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
48Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
49Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
50Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
51Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
52Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
53Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
54Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
55cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Paralipomenon 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Paralipomenon 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Paralipomenon 2:16
"quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres"
"Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres."





