I Ad Timotheum 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
I Ad Timotheum 2
1obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
4qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
5unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
6qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
7in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
8volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
9similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
10sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
11mulier in silentio discat cum omni subiectione
12docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
13Adam enim primus formatus est deinde Eva
14et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
15salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
I Ad Timotheum 2
1Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
2pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
4qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
6qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
7in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
9Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
10sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
11Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
12Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
13Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
14et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
15Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in I Ad Timotheum 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus I Ad Timotheum 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: I Ad Timotheum 2:1
"obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus"
"Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :"





