Ecclesiasticus 2 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 2
1fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem
2deprime cor tuum et sustine declina aurem et excipe verba intellectus et ne festines in tempus obductionis
3sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua
4omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam
5quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
6crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce
7metuentes Deum sustinete misericordiam eius et non deflectatis ab illo ne cadatis
8qui timetis Deum credite illi et non evacuabitur merces vestra
9qui timetis Deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia
10qui timetis Deum diligite illum et inluminabuntur corda vestra
11respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est
12permansit in mandatis eius et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum
13quoniam pius et misericors Deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate
14vae duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis
15vae dissolutis corde qui non credunt Deo ideo non protegentur ab eo
16vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas
17et quid facietis cum inspicere coeperit Deus
18qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservabunt viam illius
19qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius
20qui timent Dominum parabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas
21qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius
22dicentes si paenitentiam non egerimus incidemus in Dei manus et non in manus hominum
23secundum enim magnitudinem illius sic et misericordia ipsius cum ipso
Ecclesiasticus 2
1Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
2Deprime cor tuum, et sustine : inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus : et ne festines in tempore obductionis.
3Sustine sustentationes Dei : conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua.
4Omne quod tibi applicitum fuerit accipe : et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe :
5quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis.
6Crede Deo, et recuperabit te : et dirige viam tuam, et spera in illum : serva timorem illius, et in illo veterasce.
7Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus : et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
8Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.
9Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.
10Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra.
11Respicite, filii, nationes hominum : et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
12Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ? aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
13Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.
14Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !
15Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !
16Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !
17Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus ?
18Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius : et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
19Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
20Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
21Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
22dicentes : Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
23Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 2
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 2 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 2:16
"vae his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas"
"Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas !"





