Ecclesiasticus 13 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiasticus 13
1qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
2pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
3quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur
4dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
5si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
6si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
7si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
8et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
9[]
10adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris
12advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
13ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
14ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
15inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
16cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
17audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
18omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
19omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
20omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
21si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem
23venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
24et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
25dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
26diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
27humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
28dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
29pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
30bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
31cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
32vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore
Ecclesiasticus 13
1Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea : et qui communicaverit superbo induet superbiam.
2Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
3Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringetur.
4Dives injuste egit, et fremet : pauper autem læsus tacebit.
5Si largitus fueris, assumet te : et si non habueris, derelinquet te.
6Si habes, convivet tecum, et evacuabit te : et ipse non dolebit super te.
7Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet : Quid opus est tibi ?
8Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter : et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
9Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
10Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
11Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12Advocatus a potentiore, discede : ex hoc enim magis te advocabit.
13Ne improbus sis, ne impingaris : et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius : ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
15Immitis animus illius conservabit verba tua : et non parcet de malitia, et de vinculis.
16Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :
17audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
18Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
19Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
20Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
21Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
22Quæ communicatio sancto homini ad canem ? aut quæ pars diviti ad pauperem ?
23Venatio leonis onager in eremo : sic et pascua divitum sunt pauperes.
24Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
25Dives commotus confirmatur ab amicis suis : humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
26Diviti decepto multi recuperatores : locutus est superbia, et justificaverunt illum.
27Humilis deceptus est, insuper et arguitur : locutus est sensate, et non est datus ei locus.
28Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
29Pauper locutus est, et dicunt : Quis est hic ? et si offenderit, subvertent illum.
30Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia : et nequissima paupertas in ore impii.
31Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
32Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiasticus 13
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiasticus 13 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiasticus 13:16
"cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas"
"Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas :"





