Ecclesiastes 11 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 11
1mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum
2da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram
3si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit
4qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet
5quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium
6mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit
7dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
8si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
9laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium
10aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt
Ecclesiastes 11
1Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
2Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
3Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
4Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.
5Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
6Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.
7Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
10Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 11
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 11 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 11:1
"mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum"
"Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum."





