Ecclesiastes 10 Comparatio: Vulgate vs Clementine Vulgate
Ecclesiastes 10
1muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
2cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius
3sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat
4si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
5est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis
6positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum
7vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram
8qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber
9qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis
10si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia
11si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit
12verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum
13initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus
14stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare
15labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
16vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt
17beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
18in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus
19in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia
20in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
Ecclesiastes 10
1Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
2Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
4Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.
5Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :
6positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
7Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
8Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
9Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
10Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
11Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
12Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;
13initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
14Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
15Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
16Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
17Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
18In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
19In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia.
20In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
Intellegere Vulgate vs Clementine Vulgate in Ecclesiastes 10
Vulgate (Vulgate)
Biblia Sacra Vulgata, versio latina ab Hieronymo facta saeculo IV.
Clementine Vulgate
Vulgata Clementina, editio officialis Ecclesiae Catholicae a Papa Clemente VIII promulgata anno 1592.
Vides comparationem lateris ad latus Ecclesiastes 10 in Vulgate et Clementine Vulgate. Has duas versiones conferre iuvat ad intellegendas subtilitates textus originalis.
Key Comparison: Ecclesiastes 10:16
"vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt"
"Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt."





